Charter Document - 02140215

Charter Document - 02140215


Charter Number: 02140215
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 0919
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Domino magnifico Teudoino presbitero emptore nos enim in Dei nomen Ermengardis et Girbertus pariter venditores Constat nos tibi vindedissemus quod ita et vendedimus ac est campus qui justissime nobis obvenit et est in patria Arvernica in vicaria Ucionense in cultura de Vinzella et fines abet de uno latus terra Adrauld et de alio latus via pupplica et de tercio latus terra Guidburgo ex quarto vero latus terra at ipsos venditores ipso confinato ab integrum tibi vendimus proinde accepimus de vos precium sicut inter nos convenit aut nos bene placitum fuerit ac est in argento vel in res con percitas valentes solidos VIX et nos pro ejus precium vobis vendimus vel manibus tradimus at jure proprium habendi vendendi donandi seut liceat comutandi ut facias de ipso campo quiquit volueris absque contradicente Sane si quis nos vel ullus eres noster vel ulla emissa persona qui contra te aut vendicione ista ulla calumnia inquietare voluerit non eis liceat vendicare set insuper conponat auri libera I et quod petit non vindicet set vindicio ista firma permaneat cum stipulacione subnixa S Ermengard S Girberno qui vendicione ista scribere et firmare rogaverunt S Girberno S Amalfredo S Leutard S Costancio S Agarno Datavit die mercoris in mense marcio anno XVIIII regnante Carlo rege Equitanorum Jorius rogatus scripsit