Charter Document - 02140214

Charter Document - 02140214


Charter Number: 02140214
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0919 - 0922
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Sicut indubitanter fides credentium tenet ita Christi benignitas mortalibus consulit ut ex bonis temporalibus que lege mortis amissuri sunt mansura perhennis vite premia sibi valeant preparare ut scriptum est Divitie viri redemptio anime ejus Quapropter nos in Dei nomine ego videlicet Leotbaldus et uxor mea Garlendis stultum putantes in presenti vita cuncta nostra comsumere et nichil in diuturno seculo reservare donamus atque tradimus possessionem juris nostri Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo quantum videlicet in villa Dumbinas habere videmur hoc est Archamfredum cum uxore et infantibus suis cum vineis pratis terris cultis et incultis et silvis vel quicquid ut dictum est inibi possidemus tradimus autem pro anima Avane et pro genitoribus vel ceteris parentibus nostris item pro anima Willelmi comitis et pro Willelmo seniore meo nepote ejus tum vero pro nobismet ipsis atque pignoribus nostris postremo pro omnibus christianis vivis ac defunctis Quam donacionem ad Cluniacense monasterium facimus ut monachi qui locum tenuerint easdem res jure perpetuo possideant et pro nobis Deum et principes apostolorum quorum honore locus ipse constructus est familiariter exorent Sunt vero predicte res in pago Matisconensi in vicaria Salurniacensi Quod si nos ipsi quod absit sive noster propinqus aliquis vel quilibet extraneus hanc donationem infringere quolibet modo temptaverit primitus Deum et mundi judices quibus donatio facta est offendat deinde ut calumniator legaliter constrictus mille solidos exsolvat auctoritas vero testamenti hujus inconvulsa permaneat S Guarulfi genitoris mei et uxoris ejus Bertaidis et fratris mei Guarulfi qui huic donationi auctores extiterunt S Leotbaldi et uxori sue qui hanc donationem fieri vel adfirmari rogaverunt S Evrardi S Poncionis S Rothardi S Guagonis S Gausberti S Ingenulfi S Teudonis S Framnaldi S Ansgisi Actum Cluniaco monasterio publice XII kalendas aprilis festivitate sancti benedicti abbatis presidente domno Bernone abbate regnante Karolo rege Boso levita ad vicem cancellarii scripsi et subscripsi Amen