Charter Document - 02140213
Charter Number: | 02140213 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 0919 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Domino fratribus Teottono emptores ego Teorigo et uxor sua Bertanna venditor vendo tibi aliquid de res meas in pago Ostudenense in agro Seotunense in villa Civiniono in primis curtilo in ipsa villa resedit qui terminat de uno latus terra Gotberto de alio latus terra Evrar de fronte subteriore via pulica de alio fronte terra Ingelberto infra ista terminacione ipso curtilo ad integrum tibi vendimus similiter vendo tibi as res qiquid ad ipso curtilo ospiciunt ac sunt curtiferis vineis vircariis campis pratis silvis pomis pascuis aqis aquarumque decursibus omnia et per omnia res perinquisitas ad integrum tibi tradimus et accepimus de te precium in presente sicut inter nos convenit valente XVI solius et pro ipsas res predictas ipsa precia manibus recepimus et de juro meo in tuo trao dominacionem legitimam potestatem ad faciendum in omnibus Si qis vero si ego nos ipsius aut ullus homo aut ullus de heredibus meis qi contra anh vendicionem istam venire tentaverit liberas duas conponat et omnis vendicio ista integra omnique tempore firma permanead instibulacione subnixa Actum Cadias villa S Teottono S Bertano qi vendicione ista fieri et firmare rogaverunt S Arberto S Ingelbert S Leotardo Ego Ratebert rogatus scripsit dadavit die mercoris in mense febroario annos XXII regnante Karolo rege