Charter Document - 02140210
Charter Number: | 02140210 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0917 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Domino fratribus Vandalbergane femina et filio suo Dominico emptores ego in Dei nomen Raaldus pro amore et bona volencia que circa vos abeo et que mihi bene deservisti et inantea deservire promitis propterea dono vobis donatum tuncque in perpetuum esse volo ac est curtilo cum superpositum vel exio et regresso in res proprio meo qui est situs in paugo Madisconse in agro Cadiacense in villa Crosiago qui terminat de ambis latus terra Sancti Joane Dalfino cum suis eris de superiore fronte terra Oterio et alio fronte subteriore via publica Infra istas terminaciones ad integrum vobis dono trado atque transfundo dummodo vivi abeo et posede et pos meo discessum vobis perveniet et faciatis exinde post une diem quidquid volueritis in omnibus Si quis vero quod futurum esse minime credimus si ego ipsius aut ullus de eris meis aut ulla emisa persona vel oposita qui contra hanc donacione ista venire aut agere tentare presumserit et ad me vel ad meis eris defensatum non fuerit tum infero vobis uno cum tercio fisco auro uncia media cumponat ec omnes presens donacio ista in vos facta omnique tempore firma et stabilis permanead stibulacione subnixa Actum Crosiago villa publice S Rataldo qui donacione ista fierit et firmare rogavit S Bosono S Aimono S Ratbert S Arbaldo S Anserigo S Iliodo S Aimard Ego autem Sius rogitus escripsit et subscripsit dadavit die mercoris in mense octuber anno XX regnante Karlo rege