Charter Document - 02140208
Charter Number: | 02140208 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0917 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Sicut indubitanter fides credentium tenet ita Christi benignitas mortalibus consulit ut ex bonis temporalibus que lege mortis amissuri sunt mansura perennis vite premia sibi valeant preparare ut scriptum est Divitie viri redemptio anime ejus Quapropter nos in Dei nomine ego videlicet Ugo et uxor mea Teutsa stultum putantes in presenti vita cuncta nostra consummere et nihil in diuturno seculo reservare donamus atque tradimus possessionem juris nostri Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo quantum videlicet in Villa Frantia habere visi sumus hoc est Arbertum cum uxore sua et infantibus suis Tetardum cum uxore et infantibus suis Unierium cum uxore et infantibus suis cum mansis vineis terris cultis et incultis et silvis vel quicquid ut dictum est inibi possidemus tradimus autem pro nobismed ipsis atque pignoribus et parentibus nostris postremo pro omnibus christianis vivis ac defunctis Quam donationem ad Cluniacense monasterium facimus ubi domnus Berno abbas et rector esse videtur ut monachi videlicet qui locum illum tenuerint easdem res jure perpetuo habeant atque possideant et pro nobis Deum et principes apostolorum quorum honore locus ipse constructus est familiariter exorent Ea videlicet ratione ut quandiu ego Hugo vixero ipsas res uso fruituro in mea dominatione teneam et singulis annis festivitate Sancti Petri et Pauli unam refectionem faciam post meum vero discessum ipsas res predictum monasterium habeat Sunt vero predicte res in pago Matisconensi in agro Briendonensi Quod si nos ipsi [quod absit] sive noster propinqus aliquis vel quilibet extraneus hanc donationem infringere quolibet modo temptaverit primitus Deum et sanctos ejus offendat deinde ut calumpniator legaliter constrictus mille solidos exsolvat et auctoritas ista inconvulsa permaneat S Ugonis et uxoris sue Teutse qui donationem istam fieri et firmare rogaverunt S Achardi S Deotadi S Atalari S Teotborgi S Leotardi Actum villa Trembliaco nono kalendas septembris die dominico regnante Karolo rege Ego Teogerius vice cancellarii subscripsi