Charter Document - 02140207
Charter Number: | 02140207 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Exchange |
Date: | 0917 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In Dei nomine Placuit adque convenit ut cum inter Teutono et uxore sua Amalsea et Adbalt et uxore sua Ingelelt aliquid de [] inter eos cum scaminare debuerint quod ita ad die presenti fecerunt dedit Adbalt et uxor sua jam dicta Teuttono et uxore sua [] peciolas II qui sunt sitas in pago Ostudonense in agro Seudonense in villa Civinio ubi vocant a Vinea Bonan una peciola terminat de uno latus terra Sancta Maria in alio latus et alius frontis terra Ingelbert infra istas terminaciones in integrum Alia peciola in ipsa cultura terminat de uno latus et uno fronte terra Orsinda de alio latus ad ipsos emptores in alio fronte terra Serani infra istas terminaciones at integrum vobis donamus ad faciendum quiquid facere volueritis in omnibus Si quis vero si nos ipsi aut ullus de heredibus nostris aut ullus homo qui contra hanc donacione ista venire aut calumpniare presumpserit non valeat vindicare quod repetit set inferamus vos una cum tercio fisco auri uncia media conponat et donacio ista firma et stabilis permaneat cum stibulacione subnixa Actum capella Sancta Maria S Adbalt S Ingelelt qui escaminio isto fieri et firmare rogaverunt S Moadbalt S Pardent S Ingelbert S Onnulfo S Finalt S Otbert Ego in Dei nomine Natalis presbiter subscripsit scripsit et datavit die mercoris in mense maio anno XX regnante Carolo rege