Charter Document - 02140205
Charter Number: | 02140205 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0917 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Divina largitate sanccitum est ut ex transitoriis rebus mansuram nobis mercedem preparare possimus et legaliter prestatur ut quilibet res sui juris vel per se vel per legatarios possit in alterius transfundere potestatem Hac igitur sanctione nos elemosinarii Ingelberge comitisse Vuillelmus videlicet comes vir ejus et Rotgerius comes Teuthardus Adzso qui et Arnardus per auctoritatem jussionis ipsius Ingelbelge nostrique testimonii quod stat idonee pro fideicommisso tradimus ad Cluniense monasterium in honore sanctorum apostolorum Petri et [Pau]li constitutum ubi domnus Berno abba preest villam [et] fiscum Romanis cum ecclesia que est in honore almi confessoris Christi Martini sacrata et est hoc alodum situm in pago Lugdunensi Hunc ergo fiscum cum omnibus suis appenditiis et villulis his nominibus Nerviniacus Faia Lasnincus et quicquid in alio Lasninco habemus et in Condesceaco villa similiter quicquid habemus et in capella que est in honore Sancti Andree ad Vureacum et Campaniolam et Montem Bernardi et Longam Curtem omnia que in ea habemus Has igitur res denominatas cum rebus aliis que conjacent in supradicto comitatu Lugdunensi cum vineis campis pratis silvis aquis farinariis pascuis exitibus et regressibus cultum et incultum quesitum et adinquirendum totum ad integrum et servos et ancillas qui pertinent ad ipsas denomin[at]as res ubicumque fuerint vel habitaverint per manus nostras tradit Ingerberga Domino Deo et sanctis apostolis ejus et ad predictum monasterium pro seniore suo Vuilelmo et pro se et pro Luhdwico etiam fratre suo et pro patribus et matribus suorum et pro omnibus fidelibus christianis ut monachi post hunc diem habeant teneant et possideant jure perpetuo nemine contradicente Si quis vero contra hanc donationis cartam aliquis propinquus aut aliquis homo surrexerit primitus iram Dei omnipotentis ac sanctorum ejus incurat cum Juda etiam traditore et Dathan et Abiron et cum his qui dixerunt Domino Deo Recede a nobis habeat societatem et jam in presenti seculo erit maledictus ingrediens et regrediens omnique tempore sustineat penam nisi ad emendationem venerit et pro hac commotionis causa seu lite potestate cogente auri libras quinque persolvat et inantea hec carta firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa S Vuilelmi comitis S Rotgerii comitis S Ucberti S Teutardi S Rotdulfi S Ainardi S Aganonis S Arlurfi S Guigonis S Almatii S Leotardi S Emmonis S Vuitberti Actum die sabbati mense januario anno XX Karoli regis Sulpitius Brivatensis [ad vicem] cancellarii recognovit