Charter Document - 02140203

Charter Document - 02140203


Charter Number: 02140203
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0916
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s): BnF Département des Manuscrits - NAL 1497 (f11v)
CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

In Dei nomine sacrosancto Christi ecclesie cenobio Cluniensi quod est constructum in honore beatorum apostolorum Petri et Pauli ubi domnus Berno abbas deservire videtur ego igitur Arleboldus pro amore Dei et remedio anime mee et parentum meorum ut pius et misericors Dominus de penis inferni nos eripere dignetur propterea dono ad ipsum monasterium et ipsam casam Dei res meas que sunt site in pago Matisconense in agro Ciciacense in villa Bassiaco curtilem cum mansione et vineas cum arboribus insuper etiam omnia quecumque in predicta villa ad presens visus sum habere id est campos prata silvas cum omnibus adjacentibus et dono ibi servum meum nomine Ansbertum cum uxore sua et dono in pago Lugdunense in loco ubi ad Sanctam Crucem vocant omnes res meas quas ibi habeo id est campos prata silvas omnia in omnibus sicut scriptum est trado dono atque transfundo ad jam dictam casam Dei ut ipsi servi Dei qui ibi deserviunt hec omnia ab hodie et deinceps habeant teneant atque secure possideant Si quis vero quod minime credo si ego ipse aut ullus de heredibus meis vel aliquis homo contra hanc donationem fraudem facere voluerit vel eam fringere temptaverit culpabilis sit et ei cui litem intulerit unam libram de auro coactus componat et hec donatio firma et stabilis omni tempore permaneat cum stipulatione subnixa Actum Viriaco villa puplice S Arleboldi qui hanc donacionem fieri et firmare rogavit S Doela que consensit S item Arleboldi junioris qui patri suo consensit S Hugonis S Cotedei S Heirici S Eldri S Rotberti S Aldri Ego Landricus presbiter scripsi et subscripsi datavi die martis X kalendas augusti anno XXII regnante Karolo rege