Charter Document - 02140201

Charter Document - 02140201


Charter Number: 02140201
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0916
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s): BnF Département des Manuscrits - NAL 1497 (f11v)
CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Sacrosancte ecclesie Sancti Petri que est constructa in pago Matisconensi in villa que Cluniacus dicitur quam domnus Berno abbas ad regendum habere videtur ego in Dei nomine Adalgisus levita cogitans cogitavi casum humane fragilitatis et ut pius et misericors Dominus animam meam eripere dignetur de penis inferni propterea dono ad ipsam casam Dei aliquid de rebus meis que sunt site in pago Matisconensi in villa Maxiliaco hoc est mulinarius cum supraposito qui terminat a mane Grovina volvent a medio die terra consertorum a sero et a circio via publica Infra istas terminationes ipsum mulinarium dono ad ipsam casam Dei pro anime mee remedio Trado atque transfundo eo tenore ut dummodo vivo usum et fructum habeam atque post meum discessum ad ipsam [casam] Dei perveniat Si quis vero donationi isti contradixerit auri uncias II componat et inantea donatio ista firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa Actum Matisconi publice S Adalgisi levite qui hanc donationem fieri et firmare rogavit S Ostraldi Waldonis Leofradi Bertronis Archinaldi Eldoardi Ricbodi Pontionis Ego Berardus scripsi die veneris VI kalendas maii anno XXIII regnante Karolo rege