Charter Document - 02140197
Charter Number: | 02140197 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0914 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Dilectissima uxore mea Adalacia ego in Dei nomen Rodencus in pro amore et bone volencia tua et pro bene servisti et inantea melius deservire promisisti propterea dono tibi aliquid de res meas proprias meis que mihi ex alodo vel ex conquistum legibus ovenit sunt ipsas res in pago Matisconensse in agro Catciacens in villa Selenciago ubi vocat Averias In primis dono tibi in ipsa villa manso indominicato cum capella in onore Sancta Maria et dono tibi alias res meas que ad ipso mansso aspiciunt ac sunt alii villaribus cum edificiis campis pratis silvis pomis pascuis cum exis et regressis pascuis aquis aquarumque decursibus omnia et ex omnibus cultum et incultum quesitum et inquirendum tam de alodo tam de conquisto totum ad integrum tibi dono et dono tibi de mancipios is nominibus nomen Ragnoart cum muliera sua et infanto I ubi visus fuit manere totum ad integrum et Ermenaldus cum muliera sua ubi visus fuit manere totum ad integrum et item Ermenaldo cum muliera sua et infantes II ubi visum sumus manere totum ad integrum Gonterio cum muliera sua et infantes III ubi visus fuit manere totum ad integrum et Christiano et infanto I ubi visum sumus manere totum ad integrum et Martinus cum muliera sua et infantes suos IIII ubi visus fuit manere totum ad integrum tibi dono et Gondrico cum infantes suos IIII ubi visus fuit manere totum ad integrum Ipsas res superiatas denominatas et ipsas mancipias ad integrum tibi dono trado adque transfundo ad legi[ti]mam potestatem et facias quiquid volueris in omnibus Si quis vero si ego aut ullus osmo de heredibus meis qui contra hanc donacione ista inter nos facta venire aut agere tentare vel calumniare presumserit non valeat vindicare quod repetit et cum fisco auri libras decem componat et presens donacio ista in te facta omnique tempore firma permaneat stabelis permaneat cum estibulacione subnixa Actum Selenciago villa puplice S Rotenceo qui donacione ista fieri et firmare rogavit S Bernart qui consensit S Odono S Atono S Bertelono S item Bertelono S Estevenono S Selardo S Randoeno S Gomerio S Adalbert S Deodo S Ragembert S Randoeno S Adadalramno S Utulrico Ego Stefanus presbiter rogatus scripsit et dadavit die jovis in mense octuber annos XVII regnante Carlo rege