Charter Document - 02140195

Charter Document - 02140195


Charter Number: 02140195
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 0914
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Domino fratribus Arlebaldo hemtore nos quidem simul in Dei nomine Dacbertus presbiter et Albuinus cum uxore sua Adalsendis et Arnulfus nec non et ab alia parte Ricardo cum uxore sua Hirmingardis simul venditores vendimus nos tibi aliquit de res proprietatis nostre que sunt site in pago Matisconense in agro Rufiacense in villa Vescanivas ubi vocant in Monte est curtilus indominicatus cum casa et vinea et prato simul tenente terminat a mane terra Sancti Petri a medio die terra Sancti Germani a sero terra Evrardi a cercio terra Anscherio et suis eris infra istas terminaciones jam supradicto curtilo vel terminato nos tibi vendimus et accepimus de te precium sicut inter nos convenit atque complacuit valente solidos L et pro ipso precio de nostro jure in tua tradimus dominacione et facias ab hac die quicquit tibi placuerit tam tu quam eres tui alias autem res reservamus Si quisquis vero quod fieri minime credimus si nos ipsi aut ullus de heredibus nostris qui contra hanc vendicione ista vel tradicione aliquit agere vel ullam calumniam inferre voluerit et ad nos defensatum non fuerit vel ad heredes nostros tunc simus culpabili et impleturi una cum fisco auri libras II componat et ec presens donacio vel tradicio ista omnique tempore firma et stabilis permaneat cum stipulacione subnixa Actum Matisconum civitate S Dacbertus et Alboinus cum uxore sua Adalsindis et Arnulfus Ricardus et uxor sua Hirmingardis qui hanc vendicione ista fieri et firmare rogaverunt S Leidrado S Aimerici S Leidrado S Vualdoni S Ardradi Ego Anastasius jubente Mainbodo cancellario Matiscensi scripsi et subscripsi datavi die dominico idus febroario anno XVII regnante Karlo rege