Charter Document - 02140194
Charter Number: | 02140194 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 0914 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Domino fratribus Arlebal emptores ego enim Anselardus et uxore sua Gotestiva venditores vindedis simus aliquit de res nostras in pago Matisconense in agro Rofiacense in ipsa villa Rofiaco vel in Vetis Canivas in primis vendimus res nostras qui de genitore meo Mainboldo vel genitrice mea venerunt in integrum tibi vendimus curtilis cum superpositis vineis campis pratis silvis aquis aquarumque decursibus omnia et ex omnibus at integrum et vendo vobis alias res que ego seniore meo Otar conquesivi porcione mea at integrum alias res que de Dominico conquesivi ad integrum et dono tibi alias res in ipso agro et in ipso pago que nos de Agendano cum infantis suis conquesivimus ad integrum curtilis cum superpositis vineis campis pratis silvis preter in illa villa Lornan vinea et illa vircaria ubi Mainbodus visus fuit manere nos reservavimus usque ad inquirendum et vendimus tibi servo nostro nomen Grimal et accepimus de te precium in presente valente solidos nonaginta et facias tu inde post une diem quitquit facere volueris Si quis contra hanc vindicione ista venire calumniare presumpserit non valeat vindicare quot repetit set infero tibi una cum tercio fisco auri libera componat et presens vindicio ista in te facta omni tempore firma stabilis permaneat cum stipulacione subnixa Actum Rofiaco villa S Anselar et uxore sua Gotestiva qui vindicione ista fieri et firmare rogaverunt S Adalber S Rotar S Rannufi S Odoni S Guagoni S Sendeleni S Bernal S Adaldran S Proado S Teutal Ego Ernulfus presbiter scritsit datavit die dominico mense genoario anno XVII regnante Karlo rege