Charter Document - 02140192

Charter Document - 02140192


Charter Number: 02140192
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0913
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s): BnF Département des Manuscrits - NAL 1497 (f11r)
TELMA - Chartae galliae
CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Noticia quo ordine vel qualiter Willelmus comes quandam villam nomine Aionam lege favente super Anscherium conquisivit Noverint igitur omnes qui hoc vel audituri vel lecturi sunt quod prefatus dux infra tempora legibus prestituta eundem Ansgerium interpellavit quia scilicet villam Aionam contra jus vel civile vel publicum teneret nec vim aliquam inferens nec potestatem quamvis princeps exercens concessit locum et tempus ut si posset sese legaliter tueretur Causa vero diu multumque discussa ac tandem ad sui finem ordinarie perducta cum isdem Anscherius neque testamentariam neque hereditariam valeret obtendere recredit se et in magno ut erat placito in villa Anaziaco IIII kalendas novembris cunctis videntibus reddidit eandem villam et suo legali possessori Willelmo videlicet comiti legaliter restituit Tunc ille mox Cluniaco unde dudum fuerat et ad quam per testamentum pertinebat quod Ava abbatissa de eodem Cluniaco eidem fecerat reddere studuit atque Bernoni abbati et Cluniensibus monachis ad honorem Dei sanctorumque apostolorum Petri et Pauli perpetualiter possidendam recipere fecit S Rogarii comitis Guigonis Guichardi Unfredi Begonis Franconis Bernardi Gauzfredi Herberti Madalberti Acberti Ginuisi Gerliconis Actum Anaziaci publice III kalendas novembris Ego Ado ad vicem cancellarii scripsi anno XVI regnante Karolo rege