Charter Document - 02140186

Charter Document - 02140186


Charter Number: 02140186
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 0917
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Domino et magnifico fratribus Estefano et uxsore sua Girberga ego Raimfredus presbiter in amore et bone volvent dono vobis aliquid de res meas qui sunt in pago Matisconense in agro Laliacense in villa Sia ac est curtilus cum vinia in simul tenente exsio et superposito qui terminat de duas partes vias puplicas a medio die terra Matalgerio a sero terra Ansherio et Utulgerio cum eris Infra istas terminaciones at integro vobis dono trado atque transfundo de jure meo in vestra trado dominacione et potestate et faciatis quit facere volueritis Si quis vero si ego ipse aut ullus homo aut ullus de heredibus qui contradicere aut calumniare voluerit at me vel eris meus defensatum non fuerit tunc simus culpabili et impleturis aut cui tentat una con fisca auri uncias II conponat et ec omni tempore donacio ista firma estabilis permaneat constipulacione sum nixa Ragenfredus presbiter voluntate mea scripsi fieri et firmare rogavi S Martino S Rotart S Arembert S Mainart S Matalgerio S Soavo S Goan Rotgerius rogatus subscripsit dadavit die veneris kalendis martis anno XIII regnante Karlo rege