Charter Document - 02140184

Charter Document - 02140184


Charter Number: 02140184
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0910 - 0927
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Ego Acardus donationem facio Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo apud Cluniacum de medietate unius mansi qui conjacet ad Pelnens et de quantum ad ipsum pertinet mansum similiter medietatem dono mansus autem hic terminatur sic a mane terra Lezcelini a medio die via publica a sero terra Arloeni Igitur donationem istam facio ego pro remedio anime mee et pro remedio anime patris mei et matris mee et Hugonis fratris mei vel parentum meorum Et ipse Hugo frater meus facit similiter donationem Sancto Petro ad eundem locum Cluniacum de ipsius mansi altera medietate que sua portio est S Acardi et Hugonis qui donationem istam fecerunt et firmari rogaverunt S Alindradi S Bernardi S Rollanni S Walterii S Constantini S Tiezboldi S Josberti S Remestagni S Evrardi Ego Aynonus presbiter dictavi et scripsi mense febroario feria secunda luna nona