Charter Document - 02140183
| Charter Number: | 02140183 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 0910 - 0927 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine Verbi incarnati Notum sit omnibus fidelibus quod ego Stephanus dono Domino Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo ad locum Cluniacum de hereditate mea que est in pago Matisconensi et in villa Bergone curtilum unum qui undique terminatur terra Sancti Petri et unum campum qui conjacet ad Pessai et terminatur ad orientem terra Teberti ad meridiem terra Sancti [] ad occasum terra Raculfi ad septentrionem vero terminatur via publica Et in alio loco dono vineam unam que terminatur ad orientem terra Raculfi ad meridiem terra Sancti Pontii ad occasum terra Sancti Petri ad septemtrionem vero terminatur terra Rotgerii rursusque Sancti Petri et unum pratum dono ad Certiacum Igitur hec tria sic nominata et sic terminata dono Deo et sanctis apostolis Petro et Paulo atque Cluniacensibus monachis presentibus vel futuris pro remedio anime mee vel parentum meorum et pro elemosina sepulture mee Ego Stephanus sic facio et sic confirmo S Raculfi S Rotgerii S Landrici S Bernardi S Andree presbiteri S Duranni S Gontaldi S Duranni alterius S Stephani alterius Raculfus fidejussor extitit in causa ista
