Charter Document - 02140181
Charter Number: | 02140181 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0910 - 0927 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Ego Goscelmus consulens anime mee pro remedio peccatorum meorum dono beatis apostolis Petro et Paulo et locum Cluniacum unum mansum in pago Cabilonensi in villa que dicitur Corcellas a latero sinistro terra Sancti Andochii ad dextram terra Francorum ad ortum solis via publica et terra aratoria Hanc autem donationem dono sicut supra dixi pro salute anime mee eo tenore ut filii mei deserviant ipsam terram et seniores de Cluniaco habeant medietatem de toto blado et in eodem loco coloniam ad censum pertinentem reddentem uno quoque anno denarios quindecim Hec autem carta ut firmior sit eam subter firmamus S Goscelmi Constantini filii ejus et alterius Constantini Aynardi Ritfredi