Charter Document - 02140179
Charter Number: | 02140179 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0910 - 0927 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Sacro loco Cluniensi in honore beati Petri consecrato ego Dotbertus cogitans de Dei misericordia et eterna retributione necessitatem etiam penurie passus eo tenore ut quamdiu vixero rectores et monachi ipsius loci in victu atque vestitu me sustentent dono eis aliquas res meas que sunt site in pago Matisconense in agro Galeniacense in villa Vetiscot Est autem hoc inprimis unum curtilum cum casa et vinea in unum tenente terminat a mane rivo currente a medio die de ipsa hereditate a sero via publica a cercio terra Beroldi Infra istas terminationes unam medietatem dono et de aliis rebus meis quicquid visus sum habere tam de alodo quam de conquesto totam medietatem trado atque transfundo in dominationem monachorum Cluniacensium Si quis vero quod futurum non credo ego aut ullus ex meis heredibus aut alius homo hanc donationem calumniare voluerit auri libram unam componat et donatio ista firma permaneat cum stipulatione subnixa Actum Cluniaco publice S Dotberti qui hanc donationem fieri et firmare rogavit