Charter Document - 02140178
Charter Number: | 02140178 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0910 - 0927 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Igitur ego in Dei nomine Ebraldus cogitans de Dei misericordia et eterna retributione et expavescens penas inferni propterea dono Domino Deo et Sancto Petro et ad locum Cluniacum unam peciolam de terra que est in pago Arvernico in villa Linaria sunt autem fines ejus de una parte terra Ebrei de alia gutta mortua de tercio terra Sancti Petri de quarto ipsius donatoris Infra istos fines totum ab integro dono ut faciant rectores supranominati loci quicquid facere voluerint Et si ullus homo calumpniaverit duplo meliora restituat et ista firma et stabilis persistat cum stipulatione subnixa S Ebraldi qui istam donationem fieri et firmare rogavit S Ebrei Arnaldi Gandalberti Stephani item Stephani Christiani Martini Adalfredi Data in mense maio