Charter Document - 02140171
Charter Number: | 02140171 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 0910 - 0927 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine Salvatoris mundi Notum sit omnibus fidelibus Christi quod ego Giraldus pro mea necessitate vendo monachis Cluniacensibus aliquid de mea hereditate in villa Lornant hoc est de terra duas perticatas et duos pedes a mane a sero tres perticatas et V pedes et ex omni parte terra Sancti Petri Accipio autem ab ipsis monachis IIII solidos de quibus XII denarios dedi Humberto cuidam homini ut istum nostrum mercatum laudaret quod idem Giraldus voluntarie et gratanter fecit et hoc donum laudavit et firmavit S Giraldi qui hanc donationem fecit S Humberti qui istam venditionem laudavit S Ingelelmi S Ermengardis uxoris ejus S Anselmi filii ejus S Ingelfredi filii ejus