Charter Document - 02140169
Charter Number: | 02140169 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0910 - 0927 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Postquam Dominus ac Salvator noster Jhesus Christus visitare dignatus est hunc mundum per incarnationis sue misterium ammonuit nobis per exortationem sue predicationis ut divitias nostras collocaremus in celestibus regnis qualiter consortes esse mereamur eterne felicitatis Ait namque Date elemosinam et omnia munda sunt vobis et iterum Thesaurizate vobis thesauros in celo ubi nec erugo nec tinea demolitur et ubi fures non effodiunt nec furantur Quapropter noverint cuncti fideles sancte Dei ecclesie tam presentes quam advenientes quod ego Artaldus reminiscens peccaminum meorum enormitatem per consilium uxoris mee et omnium sobolum meorum seu omnium parentum do et concedo [ecclesie] sanctorum apostolorum Petri et Pauli ad locum Cluniacum aliquid de reditibus meis que sunt site in pago Augustidunensi in villa que dicitur Prisciacus videlicet unum mansum totum ad integrum cum omnibus appendiciis suis