Charter Document - 02140166

Charter Document - 02140166


Charter Number: 02140166
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0910 - 0927
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Ego in Dei nomine Guulricus dono pro remedio anime mee patrisque ac matris et omnium parentum meorum aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Matisconense in villa Lornanco hoc est illam partem et frareschiam quam habeo in supradicta villa videlicet campis vineis pratis quesitum et ad inquirendum totam ad integrum meam partem quam habeo in jam dicta villa dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo itemque meam partem quam habeo in villa Bierias toto ex animo et voluntate dono similiter quicquid ibi habeo ut faciant monachi de Cluniaco quod sibi placuerit ab odierno die et deinceps Si quis autem contra hanc donationem aliquam litem intulerit non valeat vendicare et hec donatio firma stabilisque permaneat cum stipulatione subnixa Actum Lordono castro S [Guulrici] qui fieri et firmare rogavit