Charter Document - 02140164

Charter Document - 02140164


Charter Number: 02140164
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0910 - 0927
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Quia hujus vite status immunis a crimine vix percurritur oportet unicuique pro modulo boni operis strenuitate et helemosinarum largitione si qua sunt delicta culpe deluere et eterne mercedis fructum pro posse adquirere Quapropter noverit quisque fidelis quod ego Idbertus presbiter do Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo atque Cluniacensi monasterio pro redemptione anime mee omnem terram que me contingit tam ex paterna quam ex materna hereditate ea ratione ut quamdiu vixero teneam et annis singulis in vestitura unum modium vini persolvam Post discessum vero meum in usus monachorum prefati loci ad integrum deveniat absque ullius contradictione