Charter Document - 02140163

Charter Document - 02140163


Charter Number: 02140163
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0910 - 0927
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Noverint fideles cuncti tam presentes [quam futuri] quod ego Letaldus in ultimis vite positus reminiscens enormitatem meorum peccatorum vehementerque expavescens judicii diem ultimum dono Deo et sanctis ejus Petro et Paulo ad locum Cluniacum pro remedio anime mee aliquid de mea hereditate que sita est in pago Maticonensi in villa Tasiaco hoc est medietatem ecclesie Sancti Martini cum omnibus appendiciis suis eo conventu ut mater mea teneat eam partem quam tenuit in vita mea de ipsa medietate quamdiu vixerit et post ejus decessum tota ex integro ipsa medietas ad Sanctum Petrum perveniat Dono etiam in Agmuniaco villa unum mansum cum appendiciis suis quem Gausbertus tenet Dono etiam ipsum Gausbertum servum meum et uxorem ejus cum filiis et filiabus suis Facio autem hanc donationem pro innumeris malis meis quibus Deum et sanctum Petrum offendi ut Dominus pro sua pietate propiciare dignetur mihi Si quis autem eam contrariaverit omnibus maledictionibus et excommunicationibus anathematizabitur donatione ista firma permanente S Leotaldi qui istam donationem fecit S Alde uxoris ejus S Rodulfi S Giraldi presbiteri S Salomonis S Andree qui presentes fuerunt quando hec donatio facta est