Charter Document - 02140160

Charter Document - 02140160


Charter Number: 02140160
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0910 - 0927
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Cognoscant omnes quod quedam femina nomine Tecia cum esset propinqua morti donavit in locum sepulture ad locum Cluniacum quiddam de hereditate sua que est posita in villa de Maliaco videlicet unum campum sicut ipse campus terminatur ab omni parte usque ad arborem botonarium Laudavit hoc donum filius ejus Rotbertus et fecit convenientiam quod si sine legali herede mortuus fuerit etiam aliam hereditatem suam donet ad locum Cluniacum Tedaldus nepos ejus laudavit hoc donum Albericus et Rainbertus parentes ejus laudaverunt hoc donum In parrochia de Cotta sunt ista posita