Charter Document - 02140156

Charter Document - 02140156


Charter Number: 02140156
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 0910 - 0927
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Divinarum scripturarum informamur auctoritate ut dum tempus extat acceptabile et donec presens cognominatur hodie totius bonitatis et maxime pietatis et misericordie operibus quisque pro possibilitate studeat insistere Non parve etenim virtutis est et gratie ob salutem et redemptionem anime sua cuique in usus fidelium pie et fideliter distribuere Scriptura ita dicente Sicut aqua extinguit ignem ita elemosina extinguit peccatum Quod animadvertens ego Hildinus sacerdos ob propriorum delictorum mundationem et purgationem dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo et Cluniacensi monasterio sub eorum honore consecrato aliquid ex rebus propriis videlicet quatuor rascias de vinea cum sibi subjacente silva Sunt autem hec res in pago Matiscensi site et in villa Perredo constitute Facio autem hanc donationem legitima testamenti auctoritate ut ab hodierna die et deinceps in usus monachorum predicti loci deveniat sine ullius contradictione et lite Si quis vero hoc contradicere temptaverit celestem maledictionem se incurrere noverit S Hildini qui fieri et firmari rogavit