Charter Document - 02140155
Charter Number: | 02140155 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0910 - 0927 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine Verbi incarnati Noverint omnes tam presentes quam futuri quod ego Oda consentiente et laudante filio meo Uperto dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo aliquid de mea hereditate que sita est in pago Matisconense in villa Flatgiago hoc est unum mansum cum omnibus appendiciis suis campis silvis exicibus et regressibus et usuario de bosco et omnibus que mihi videntur esse in ipsa villa tali conventu ut quandiu filius meus Upertus vixerit medietatem horum omnium teneat ita tamen ut dandi aut vendendi potestatem non habeat sed post ejus discessum totum ad integrum ad Sanctum Petrum perveniat et omni anno in vestitura IIII sestarios de vino persolvat Si quis vero huic nostre donationi calumpniari presumpserit maledictus et excommunicatus permaneat ista vero donatio firma et stabilis permaneat S Uperti qui hanc cartam fieri precepit S Aie sororis ejus S Arlei et Siguini nepotum ejus S Ansberti presbiteri S Bernardi presbiteri S Warnerii S Girberti