Charter Document - 02140149
Charter Number: | 02140149 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0910 - 0927 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine Verbi incarnati Notum sit omnibus hominibus quod ego Atto dono Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum quartam partem de hereditate quam ego habeo in Miseriaco scilicet campos prata silvas aquas aquarumque decursus totum ex integro dono Sancto Petro et rectoribus ipsius loci ut faciant ab isto die et deinceps quicquid facere voluerint Dono etiam ad Curtilis villam medietatem de uno curtile et unum servum nomine Arbertum Hec omnia supradicta dono Deo et Sancto Petro pro remedio anime mee ut Dominus faciat mihi misericordiam in futuro judicio Si quis autem hanc donationem calumniare voluerit non valeat vindicare quod repetit sed coactus judiciaria potestate auri libram componat et deinceps carta ista firma et stabilis permaneat S Duranni fratris ejus S Alarie uxoris ejus S Ainardi S Gausberti