Charter Document - 02140146
Charter Number: | 02140146 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0910 - 0927 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Sacrosancte Dei ecclesie filiis notum sit atque universi meminerint quod ego Sigevertus pro liberatione anime mee et omnium parentum meorum vel omnium fidelium Christi vivorum et defunctorum cedam de nostra hereditate sanctis apostolis Christi beato videlicet Petro necnon et Paulo monachis etiam Cluniensibus ad eundem sanctuarium pertinentibus eo tenore eaque deliberatione ut a die presenti faciant in omnibus quicquid voluerint excepto fructu terre anni presentis Postquam etiam finis hujus vite nos invenerit in locum sepulture cum omni integritate ut recipiatur ipsa hereditas a rectoribus loci facultatem tribuo remota omni occasione cujuscunque persone ita tamen ut mihi sic etiam Landradane uxori mee et filio nostro Malvuino nomine locus sepulture detur et ut eandem apud Deum et sanctos apostolos consequantur mercedem quam mihi exopto testamentum hoc faciens ea ratione attamen ipsi propria manu sua corroborant atque confirmant firma stabilitate Est itaque ipsa hereditas in comitatu Matisconense in agro Agenacense curtilus quidem et vinea Accipiunt itaque terminationem a quattuor partibus a solis ortu terra Sancti Vincentii de comitatu Cabilonensis civitatis a meridie murum quem increpitum vocant a solis occasu viam publicam a cercio murum manu factum S Segeverti qui hanc conscriptionem fieri et firmare rogavit S Landradane uxoris ejus que in omnibus consensit S Malguini filii eorumdem S Constantini S Ainardi S Gunterii S Gipperii S Rainaldi S Achini S Arnulfi S Astanni