Charter Document - 02140143
Charter Number: | 02140143 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0910 - 0927 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine Verbi incarnati Sit notum cunctis sancte Dei ecclesie fidelibus quod ego Aremburgis pro remedio anime mee dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo ad locum Cluniacum in villa Fontanedo ancillam quandam Ingelbergam nomine cum omnibus infantibus suis uxorem Undradi Hanc autem donationem facio pro remedio anime mee pro anima quoque patris mei et matris mee redemptione et pro anima senioris mei Rothberti et senioris mei Jotceranni salute pace et prosperitate et filiorum meorum Dalmatii Bertranni Si quis autem hunc donum calumniare voluerit iram Dei ac omnium sanctorum incurrat et ut hoc donum firmum permaneat manu propria firmo filiisque meis trado firmandam S Aremburgis que hoc donum fecit S Dalmatii S Bertranni