Charter Document - 02140140
Charter Number: | 02140140 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0910 - 0927 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Sacrosancte Dei ecclesie sanctisque apostolis ejus Petro et Paulo Cluniensi monasterio quod est constructum in comitatu Matisconense nos in Dei nomine helemosinarii et fide jussores Umberti ego Leuterius frater ipsius et uxor ejus Berna pro remedio anime illius ut eam pietas Domini a cruciatibus inferorum liberare dignetur et cum electis suis in celesti regno consortiet tradimus ad ipsam casam Dei aliquid ex rebus proprietatis ejus hoc est curtile cum vinea et ancillam unam nomine Landoara cum duobus infantibus Sunt autem ipse res site in pago Augustodunensi in vicaria Canvennio et in villa quam nominant Monte Helena Terminat vero ipsa vinea a duabus partibus via publica ex aliis partibus terra Sancti Pauli Si quis vero hanc donationem temptare conaverit iram Dei incurrat et anathematis vinculis innodatus permaneat et auri libram componat cui litem intulerit et inantea firma et inviolabilis permaneat cum stipulatione subnixa Oddo clericus consensi