Charter Document - 02140136
Charter Number: | 02140136 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0910 - 0927 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Igitur ego in Dei nomine Gauzlinus notum fieri volo omnibus fidelibus sancte Dei ecclesie tam presentibus quam etiam et futuris qualiter pro peccatis meis redimendis Deo sanctorumque apostolorum Petri et Pauli Cluniacensis cenobii et fratribus Deo militantibus hoc quod visum michi fuit et possibile videlicet ut memoriale mei semper haberent condonavi id est unum mansum qui vocatur Centiliacus et manet ibi quidam homo nomine Aredius cum omnibus appendiciis suis et in eidem villa medietatem ex suo clauso de vinea et medio farinario qui vocatur Duretias et pratum ipsum quod est ante farinarium et ex parte meridie aqua currens et ex parte sole occidente terra Sancti Petri et ex alia vero parte terra Ugoni militis Et dono in silva qui vocatur Forest quantum mea pars videtur esse medietatem et unum mansum in villa qui vocatur Ciconias cum appendiciis suis Et ut hec carta firma et stabilis permaneat ego ipse Gauzlinus scribere feci et firmavi uxorque mea Alexandra firmavit S Heinrici S Anselmi S Arnulfi S Aymonis S Lamberti S Aymoni presbiteri S Arluini S Aredii S Constabili Qui vero hanc cartam vel donationem infringere vel calumpniare voluerit cum Juda traditore et cum Datan et Abiron in inferno inferiori sepultus et ardens permaneat