Charter Document - 02140133
Charter Number: | 02140133 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0910 - 0927 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Ego in Dei nomine Petrus et uxor mea Vualetrudis donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum aliquid ex rebus nostris que sunt site in pago Maticensi in villa Corcellas hoc est pratum unum quem vocant Bodellum meam partem quam ibi habeo dono Sancto Petro et faciant monachi quicquid facere voluerint ab hodierno die et deinceps Itemque donamus in villa Segia campum unum quem vocant ad Fontenellas terminat a mane terra Odile et filiorum ejus a medio die terra Sancti Laurentii a sero via publica a certio terra Sancte Cecilie Infra isto terminio dono Sancto Petro in tali tenore ut quandiu ego vixero et tres filii mei vixerimus teneamus ad partionem sicut ceteri homines Faciant monachi Clunienses quod voluerint Hanc elemosinam facio pro anima mea et pro animabus patris mei et matris mee et omnium parentum meorum Actum Cluniaco publice Sig Petri qui fieri et firmare rogavit S Dominici