Charter Document - 02140130
Charter Number: | 02140130 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0910 - 0927 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In Dei nomine Notum sit cunctis sane sapientibus quod ego Pontius dono Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo ad locum Cluniacum unum molendinum quod est situm in pago Matisconense super rivum qui vocatur Crahonna terminat autem ipsa terra in qua memoratus molendinis sedet a mane terra Godulrici et Constantini a medio die terra Tedberti a sero terra Sancte Marie Dono etiam salzetum et totam terram que ad molendinum aspicit Facio vero hanc donationem pro remedio anime mee et in tali conventu ut quamdiu vixero teneam unam medietatem molendini et alia medietas in presenti ad Sanctum Petrum perveniat et post meum discessum totum ad integrum ad Sanctum Petrum perveniat Et ut firmum permaneat manu propria firmavi testibusque tradidi roborandam S Pontii qui fieri firmarique rogavit