Charter Document - 02140125

Charter Document - 02140125


Charter Number: 02140125
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 0910 - 0927
Date type: Assigned
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Dominus ac Salvator noster previdens humani generis salutem per semetipsum ammonere dignatus est dicens Date elemosinam et omnia munda sunt vobis et Facite vobis amicos de Mammona iniquitatis ut cum defeceritis recipiant vos in eterna tabernacula Quapropter noverint universi quod ego Eva et filii mei Ugo et Bernardus et Letselinus reminiscentes nostrorum enormitatem peccaminum donamus Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo et ad locum Cluniacum aliquid ex rebus juris nostri pro remedio anime nostre et pro filii mei Oddoni ut nobis omnibus in communi proficiat Sunt autem ipse res quas donamus in comitatu Matisconensi in villa que vocatur Cacelliaco mansum unum cum omnibus appenditiis suis oc sunt vineis campis pratis pascuis aquis cultum et incultum et tota sua divisione que in ipsa nominata villa est et unum servum Rotbertus nomine cum uxore sua et suis infantibus Si quis autem contra hanc donationem aliquam calumniam inferre temptaverit omnibus maledictionibus que in veteri hac in novo Testamento continentur subjaceat hac cum Juda traditore [D]omini in inferno mansionem accipiat Et ne secundum legem mundanam impunitus remanere videatur cogente judiciaria potestate auri libras XXXX componat et inantea firma et stabilis permaneat Signum Eve qui hanc cartam fieri et firmare rogavit Signum Ugonis filii ejus Sign Vuidonis filii Lanberti S alii Vuidonis filii Tetselini S Morinni