Charter Document - 02140123
Charter Number: | 02140123 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0910 - 0927 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Noticia vuerpicionis In nomine Domini notum sit cunctis christianis fidelibus quod ego Eldebertus ac nepos meus Durannus facimus vuerpicionem de servis Sancti Petri Cluniensis monasterii ad arbitatores ipsius loci videlicet de Berengerio atque Duranno necnon de Mainfredo Tetberto quoque et Adalelmo et ancilla nomine Sufficia cum omnibus filiis et filiabus eorum Omnem querelam quam habebamus in eis reddimus Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo et monachi de Cluniaco Donamus etiam in villam Icitas unam petiam de terra quam Aquinus presbiter tenebat de nobis et in Monte Betono aliam petiam de terra et ad pratum Aboneti aliam petiam de terra in tali conventu ut ab hodierno die faciant monachi quicquid voluerint S Eldeberti S Duranni nepotis ejus qui hanc donationem firmaverunt et firmare fecerunt S Wilelmi