Charter Document - 02140121
Charter Number: | 02140121 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0910 - 0927 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Previdens Redemptor noster mortales homines casibus mundialibus obvolutos esse hoc salutis remedium illis concessit ut peccata sua dum adhuc vacat et in ac corpore degunt redimentes eterna sibi premia adquirere possint Quapropter ego in Dei nomine Offricia pro anima senioris mei Elberti et anime mee remedio dono Domino Deo et sanctis apostolis ejus Petro et Paulo ad loco Cluniaco aliquid ex rebus meis que sunt site in pago Lugdunensi hoc est unum curtilum quem ipse senior meus comparavit de Berengario et de Acardo atque de Rachilde et terminat a medio die via publica a mane terra ipsius Elberti a marcei ab ipsa terra Ingelfredi Reddo etiam vestituram de Pelnenco sicut ante Sanctus Petrus tenuit Dono etiam medium plantum quem senior meus habuit cum monachis in tali conventu [ut] quamdiu viveret teneret et post discessum suum ad locum Cluniacum veniret Facio autem in tali tenore ut ille qui supradictum curtilum fecerit nulli umquam homini consuetudinem aut servitium reddat propter ipsum nec propter aquam aut boscum aut aliquam causam Dono etiam unum curtilum pro anima predicti senioris mei alium curtilum qui est Afaus et alium Apelenes quem ipse et ego jam altera vice tradidimus Sancto Petro et monachis de Cluniaco S Offricie qui hanc cartam fieri firmarique rogavit S Saliconis S Sigualdi S Vuichardi S alii Vuicardi presbiteri S Rodulfi S Raculfi levite