Charter Document - 02140116
Charter Number: | 02140116 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0910 - 0927 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Amonicio divine auctoritatis est ut unusquisque homo de his que sibi a Domino conlata sunt peccata sua redimat sicut scriptum est Date helemosinam et omnia munda sunt vobis et item dicit Sicut aqua extinguit ignem ita elemosina extinguit peccatum Quod ego Stephanus et uxor mea Gudina considerantes et peccatorum nostrorum magnitudinem pertimescentes donamus Deo et sanctis ejus apostolis Petro et Paulo ad Cluniacum monasterium aliquid de rebus nostris pro remedio animas nostras et animas patris nostri et matris nostre et pro animas fratrum et sororum et omnium parentorum tam vivis quam defunctis ut Deus omnipotens animas nostras suscipere dignetur sunt autem ipse res site in comitatu Viennense in agro Cominaco in villa que dicitur Craponi id est campum unum cujus medietas de paterna hereditate michi advenit aliam medietatem ego et uxor mea conquisivimus In tali tenore istum campum donamus Sancto Petro ut quandiu vixerimus ego et uxor mea usum et fructum et omni anno quando in plenum datus fuerit duo sextaria de ipso blado dabimus in vestitura post nostrum vero discessum ad predictum locum et ad monachos ipse campus perveniat terminat autem ipse campus de tribus partes terra Sancti Pauli de quarta parte de ipsa hereditate Si quis vero quod minime esse credimus si nos ipsi aut ullus homo aut aliquis de parentela nostra hanc kartam calumniare voluerit non vindicet quod repetit sed insuper libram auri componat cui calumniam intulit et karta ista firma et stabilis permanet cum stipulatione subnixa S Stefani qui kartam istam fieri et firmare rogavit S Gudina uxoris ejus que consensit S Rostagni S alter Rostan S Amalfret S Dentesei S Rainart S Annon S []