Charter Document - 02140114
Charter Number: | 02140114 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0910 - 0922 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Domino ac consanguineo meo nomine Artaldo ego in Dei nomine Bradincus pro amore et bona voluntate quam circa te habeo dono tibi quasdam res meas que sunt site in pago Augustidunense hoc est capellam que est in honore Sancti Victoris consecrata et in Aljoc vocatur Hanc ergo tibi trado atque transfundo cum omnibus que ad ipsam pertinent terris scilicet curtilis vineis pratis silvis aquis cum oblationibus fidelium que ibi veniunt et insuper quicquid ad ipsam jure pertinere videntur Eo tamen tenore ut dum advixeris teneas et post discessum tuum pro animabus nostris ac parentum nostrorum ad Sanctum Petrum Cluniensis monasterii perveniat Actum Moncesco villa S Brandici qui fieri jussit S Beraldi clerici Robaldi Wigonis Arluini Rotstagni Albuini Josmari item Brandici Giperi Widonis Data mense aprili Karolo rege regnante Aymo scripsit