Charter Document - 02140112
Charter Number: | 02140112 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Foundation |
Date: | 0910 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
TELMA - Chartae galliae TELMA - Traitement électronique des manuscrits et des archives CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Cunctis sane considerantibus liquet quod ita Dei dispensacio quibusque ditibus consulit ut ex rebus que transitorie possidentur si eis bene utuntur semper mansura valeant premia promereri quod videlicet divinus sermo possibile ostendens atque ad hoc omnino suadens dicit Divicie viri redemptio anime ejus Quod ego Guillelmus dono Dei comes et dux sollicite perpendens ac proprie saluti dum licitum est providere cupiens ratum immo pernecessarium duxi ut ex rebis que michi temporaliter conlata sunt ad emolumentum anime aliquantulum inperciar Quippe qui adeo in his videor excrevisse ne fortassis totum ad curam corporis in subpremo redarguar expendisse quin pocius cum subpremo sors cuncta rapuerit quiddam michi gaudeam reservasse Que scilicet causa nulla specie vel modo congruentius posse fieri videtur nisi ut juxta Christi preceptum Amicos michi faciam pauperes ejus utque hujusmodi actio non ad tempus set continue peragatur monastica professione congregatos ex propriis sumptibus sustentem Ea si quidem fide ea spe ut quamvis ipse cuncta contempnere nequeam tamen dum mundi contemptores quos justos credo susceperim justorum mercedem accipiam Igitur omnibus in unitate fidei viventibus Cristique misericordiam prestolantibus qui sibi successuri sunt et usque ad seculi consummationem victuri notum sit quod ob amorem Dei et Salvatoris nostri Jhesu Christi res juris mei sanctis apostolis Petro videlicet et Paulo de propria trado dominatione Clugniacum scilicet villam cum cortile et manso indominicato et capella que est in honore sancte Dei genetricis Marie et sancti Petri apostolorum principis cum omnibus rebus ad ipsam pertinentibus villis siquidem capellis mancipiis utriusque sexus vineis campis pratis silvis aquis earumque decursibus farinariis exitibus et regressibus cultum et incultum cum omni integritate Que res site sunt in comitatu Matisconense vel circa suis una queque terminis concluse Dono autem hec omnia jam dictis apostolis ego Wuillelmus et uxor mea Ingelberga primum pro amore Dei inde pro anima senioris mei Odonis regis progenitoris ac genitricis mee pro me et uxore mea salute scilicet animarum nostrarum et corporum pro Avane nichilominus que michi easdem res testamentario jure concessit pro animabus quoque fratrum ac sororum nostrorum nepotumque ac omnium utriusque sexus propincorum pro fidelibus nostris qui nostro servitio adherent pro statu etiam ac integritate catholice religionis Postremo sicut omnes christiani unius compage caritatis ac fidei tenemur ita pro cunctis preteritorum scilicet presencium sive futurorum temporum orthodoxis hec donatio fiat Eo siquidem dono tenore ut in Clugniaco in honore sanctorum apostolorum Petri et Pauli monasterium regulare construatur ibique monachi juxta regulam beati Benedicti viventes congregentur qui ipsas res perhennis temporibus possideant teneant habeant [atque] ordinent ita duntaxat ut ibi venerabile oracionis domicilium votis ac subplicationibus fideliter frequentetur conversatioque celestis omni desiderio et ardore intimo perquiratur et expetatur sedule quoque oraciones postulationes atque obsecrationes Domino dirigantur tam pro me quam pro omnibus sicut eorum memoria superius digesta est Sintque ipsi monachi cum omnibus prescriptis rebus sub potestate et dominatione Bernonis abbatis qui quamdiu vixerit secundum suum scire et posse eis regulariter presideat Post discessum vero ejus habeant idem monachi potestatem et licentiam quemcumque sui ordinis secundum placitum Dei adque regulam Sancti Benedicti promulgatam eligere maluerint abbatem adque rectorem ita ut nec nostra nec alicujus potestatis contradictione contra religiosam duntaxat electionem inpediantur Per quinquennium autem Rome ad limina apostolorum ad luminaria ipsorum concinnanda X solidos prefati monachi persolvant habeantque tuitionem ipsorum apostolorum atque Romani pontificis defensionem et ipsi monachi corde et animo pleno prelibatum locum pro posse et nosse suo edificent Volumus etiam ut nostris successorumque nostrorum temporibus prout oportunitas adque possibilitas ejusdem loci sese dederit cotidie misericordie opera pauperibus indigentibus advenis peregrinantibus summa intencione ibidem exhibeatur Placuit etiam huic testamento inseri ut ab hac die nec nostro nec parentum nostrorum nec fastibus regie magnitudinis nec cujuslibet terrene potestatis jugo subiciantur idem monachi ibi congregati neque aliquis principum secularium non comes quisquam nec episcopus quilibet non pontifex supradicte sedis Romane per Deum et in Deum omnibusque sanctis ejus et tremendi judicii diem contestor deprecor invadat res ipsorum servorum Dei non distrahat non minuat non procamiet non beneficiet alicui non aliquem prelatum super eos contra eorum voluntatem constituat Et ut hoc nefas omnibus temerariis ac improbis arcius inhibeatur adhuc idem inculcans subjungo Et obsecro vos o sancti apostoli et gloriosi principes terre Petre et Paule et te pontifex pontificum apostolice sedis ut per auctoritatem canonicam et apostolicam quam a Deo accepistis alienatis a consortio sancte Dei ecclesie et sempiterne vite predones et invasores atque distractatores harum rerum quas vobis hilari mente promtaque voluntate dono sitisque tutores ac defensores jam dicti loci Clugniaci et servorum Dei ibi commanencium harum quoque omnium facultatum propter clementiam et misericordiam piissimi redemptoris Si quis forte quod absit et quod per Dei misericordiam et patrocinia apostolorum evenire non estimo vel ex propinquis aut extraneis vel ex qualibet condicione sive potestate qualicunque calliditate contra hoc testamentum quod pro amore Dei omnipotentis ac veneratione principum apostolorum Petri et Pauli fieri sanccivi aliquam concussionem inferre temptaverit primum quidem iram Dei omnipotentis incurrat auferatque Deus partem illius de terra vivencium et deleat nomen ejus de libro vite fiatque pars illius com his qui dixerunt Domino Deo Recede a nobis et cum Dathan et Abiron quos terra ore aperto deglutivit et vivos infernus absorbuit perhennem dampnacionem incurrat sotius quoque Jude proditoris Domini effectus eternis cruciatibus retrusus teneatur et ne ei in presenti seculo humanis oculis impune transire videatur in corpore quidem proprio future damnacionis tormenta experiatur sortitus duplicem direptionem cum Heliodoro et Antiocho quorum alter acris verberibus coercitus vix semivivus evasit alter vero nutu superno perculsus putrescentibus membris et scatentibus vermibus miserrime interiit ceterisque sacrilegis qui erarium domus Domini temerare presumpserunt particeps existat habeatque nisi resipuerit archiclavum totius monarchie ecclesiarum juncto sibi sancto Paulo obstitorem et ameni paradisi aditus contradictorem quos si vellet habere poterat pro se piissimos intercessores Secundum mundialem vero legem his quibus calumniam intulerit centum auri libras cogente judiciaria potestate coactus exsolvat et congressio appetus illius frustrata nullum omnino effectum obtineat Sed hujus firmitas testamenti omni auctoritate suffulta semper inviolata ac inconcussa permaneat cum stipulatione subnixa Actum Biturice civitatis publice Wilelmus ego hanc auctoritatem fieri et firmare rogavi ac manu propria roboravi Signum Ingelberge uxoris ejus Madalbertus peccator Biturigensis archiepiscopus Adalardus episcopus Atto peccator episcopus S Willelmi comitis nepotis ejus Sig Armanni Sig Wigonis S Ugberti S Stephani S Heracli S Gotbranni S Gauzfredi vicecomitis S Teutardi S Isnardi S Ursonis Greci S Rataldi S Rainberti S Isingerii S Rotberti S Otberti S Girberti S Bermundi S Gerardi S Amblardi S Aimardi S Achedei S Widonis S Grimberti S Umberti S Arnaldi S Ainardi S Rotberti S Bodonis S Atsonis S Girbaldi S Ismidonis S Teotberti S item Teotberti S Bernardi S Walonis S Geraldi S Truanni Data tercio idus sebtembris anno undecimo regnante Karolo rege indictione XIII Ego Oddo levita ad vicem cancellarii scripsi et subscripsi