Charter Document - 02140109

Charter Document - 02140109


Charter Number: 02140109
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 0910
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Domino fratribus Warengaudo emptore ego enim Bertoldus et uxor mea Emma et filius suus Queltino venditores vendimus nos vobis curtilo qui est situs in pago Madisconense in agro Dariacense in villa Copta qui curtilus terminat ad mane silva communa ad medium diem et a sero via publica et aqua currente ad cercio terra Rotrude cum infantes suos Infra istas terminaciones vendimus nos in integrum et vendimus vobis alias res que ad ipso curtilo aspiciunt hoc sunt curtiferis pomis vircareis campis pratis silvis pomis pascuis aquis aquarumque decursibus cultum seu et incultum omnia et ex omnibus nos vendimus pro precio convalente solidos XV et facias in omnibus quicquid volueris nullum contradicentem Si quis vero quod non credimus si aliquis calumniare voluerit non valeat sed inferat cui tentat auri uncia I componat et presens vendicio firma et stabilis permaneat constipulacione subnixa Actum Marciaco vico ad ecclesiam Sancti Simphoriani S Bertoldo S Emmane S Queltono qui vendicione ista fieri et firmare rogaverunt S Gevert S Rotbert S Eroardo S Agondo S Eldoardo Ego Erbertus scripsi et subscripsi datavi die dominico mense marcio anno XIII regnante Karolo rege