Charter Document - 02140102
Charter Number: | 02140102 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 0909 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Domino fratre Bernardo ego Magnardus et uxore sua Elenane venditores vendedis simus nos tibi cur[tilo] et vinia juris proprio nostro que est situs in paugo Matisconense in agro Crosiacense in ipsa villa Crosiago curtilus terminat de uno latus terra Sancti Joanni de alio latus terra Eldino de uno fronte terra Racecco in alio fronte via puplica et abet in longo perticas agripinales XXX de lato perticas in uno fronte IIII in alio fronte perticas III et in medio loco ubi clavam fecit perticas III et dimidia similiter et alias res que ad ipso curtilo aspiciunt ac sunt campus et pradus omnia et ex omnibus cum exius et regressus totum ad integrum nos tibi vendedimus et accepimus pretium in presente sicut inter nos convenit et placuit in rem preciato valente solidus II tantum ipso curtilo cum vinea superio nominata de nostro jure in vos trado ad legitimam potestatem et faceas quid volueris in omnibus in Dei nomen abeas potestatem ad faciendo Si quis vero si ego ipsi aut ullus homo de heredibus nostris qui contra vendicione ista inter nos facta venire aut agere tentare vel calumniare presumpserit non valeat vindicare quod repetit in fisco auri uncia componat presens vindicione ista in vos facta omni tempore firma estabilis permaneat stibulacione subnixa Actum Salenciago villa puplice S Magnardo S Elenane qui fieri et firmare rogaverunt S Adallelmo S Rotberto S Leotgerio Ardo S Eldino Ego Christophorus escripsi et subscripsi dadavit die veneris in mense genoario in annos XII regnante Karlo rege