Charter Document - 02140101
Charter Number: | 02140101 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 0908 - 0909 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Domino fratribus Bernardo et uxore sua Ratbor emptores ego Girber et cogeva sua Arientrudis vendimus et vendedis simus nos vobis vercaria juris nostri qui est in agro Tosiacense in villa Offanengos terminat ipse cortilus cum vercaria a mane terra qui fuit Teodorico condam a medium die similiter et semtero a sero cortilo ipsum Bernardo a cercio via vicinorum et ipsiu emptore Infra istas terminaciones una cum exio et supraposito at integrum et super integritate nos vobis vendimus cedimus tradimus atque transfundimus et accepimus nos vobis precium sicut inter nos convenit et nobis conplacuit valentes denarius XIIIIII tantum ut faciatis vos de ipsa vercaria vel de ipso cortilo in pro ipso precium exinde ab die presente quitquit volueritis in omnibus in Dei nomine abeatis potestatem Si quis nos aut ullius de heredibus nostris aut ullius homo vel ulla emissa persona qui contra hanc vendicione ista ire [dicere] aut aliquit agere tentare presumserit tunc simus culpabilis et impleturus una cum fisco aurea uncia una et ec omnis presens vendicio nostra in vos facta [omni tempore] firma permaneat cum stibulacione sum nexa S Girberti S Arientrude qui fieri et firmare rogaverunt S Ansegerius qui de ipsa causa consensit S [Amalrado] qui consensit S Archenbodo S Ataldrado S Archemberto S Acberto S [] S Dominico S [] Ansegerius rogatus vendicione ista scripsit Datum die dominico mense aprili annos octabo regnante Luduvico imperatore