Charter Document - 02140100

Charter Document - 02140100


Charter Number: 02140100
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 0908
Date type: Internal, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Domino magnifico Uguono et uxore sua Liliam que pariter emptores nos enim in Dei nomen Adalardus et uxor sua Deodata venditores vindedis semus quoddam ita et vendedimus ac est kasa indominicata cum vinea a se aderente qui est ipsa kasa cum ipsa vinea in paguo Matisconense in agro Galuniacense in villa Castello fines abet de uno latus terra dipsa hereditate de alio latus muro finalo de superiore terra Sancti Martini et muro ex carto vero via publica Infra istas fines vel terminaciones totum ad integrum nos vobis vendimus et vendimus nos vobis in ipsa villa Kastello cantum cumque nos in ipsa villa vel in ejus cultura visus sumus habere qui de Ebraldo mihi successit omnia et ex omnibus cantum nostra justa est posesio totum et ab integrum nos vobis vendimus et vendimus vobis in alio loco in villa que dicitur Vezcurte cantum cumque nos ibidem visi sumus habere omnia et ex omnibus totum et ab integrum et vendimus vobis in villa que dicitur a Rosiliaco et a Coecaveso cantum cumque nos ibidem visi sumus habere omnia et ex omnibus totum et ab integrum cantum justa nostra est posesio totum ab integrum nos vobis vendimus vobis in villa Bieria similiter cantumcumque nos ibidem visi sumus habere totum et ab integrum unde accepimus nos de vos precium de presente sicut inter nos convenit et ad nobis beneplacitum fuit ac est in argento aud in alias res compreciatas valentes solidos CCCCC Nos pro ipso precio sive per hanc carta vendicione nos vobis vendimus vel manibus nostris vobis tradimus abendi tenendi vendendi donandi seut licead commutandi liberam et firmissimam in omnibus abeatis potestatem ad faciendum quidquid volueritis sine nullum contradicentem Sane de ac peticione vero si quis nos ipsi haud ullus natus homo qui post ac die incontra vos vel vendicione ista ire aud agere vel inquietare presumpserit non ac ei licead vindicare set infra componat auro mundisimo liberas III et ejus peticio vindicare non valead set hec presens vindicio ista a nos facta omnique tempore firma et stabilis permanead adstibulacione subnixa S Adalard S Deodadane ucxsore sua qui vindicione ista scribere et firmare rogaverunt S Ebrald S Bernarnd S ego Willemus comes manu sua propria firmavit Item Willel[mus] comes manu sua firmavit S Odbert S Gerbert S Odbert S Aimenrico S Aimard S Bernard S Seibert S Otard S Notard S Dagbert Alboino S Estafano S Rorguo Facta vindicione ista die sabato in mense octubris anno XI regnante Karlo rege Francorum vel Aquitanorum Aufredus tabularius camvis indignus pecator rogatus scripsit et subscripsit