Charter Document - 02140094
Charter Number: | 02140094 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 0906 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Domino magnifico Ugoni et uxore sua Lilia emptores ego quidem Teotrada femina vendetris vindedi vobis campo qui est situs in pago Matisconense in agro Galoniacense in villa Bieria qui terminat a mane terra ad ipso emptore a medio die via publica et Sancto Martino a sero terra ad ipso emptore a cercio terra Teotbodi Abet in longo perticas agribinales XXX et ubi reclavum facit a medio die perticas XIIII a mane via publica ipse campus ubi reclavum facit in quisquo fronte perticas VII et pedes VI Infra istas terminaciones et perticaciones ad integrum et a die presente vobis vendimus tradimus adque transfundimus et accepimus de vobis precium in presente valente solidos VI et nullum contradicentem Si quis vero quod fieri minime esse non credimus si fierent post unc die ullus homo aut ulla emissa oposita persona qui contra ac vindicione ista venire aut agere tentare presumserit et ad me vel eres meos defensatam non fierent inferamus vobis una qui tentat auri uncia media componat et presens vindicio ista in vos facta omnique tempore firma et stabilis permaneat cum stibulacione subnixa Actum Bieria villa in publice S Teotrada femina qui vendicione ista fieri et firmare rogavit S Arluino S Davit qui genitrice eorum consenserunt in omnibus S Dacbert S Alboino S Estefano S Bernart S Ariolfo S Fredelono S item Bernart S Jordano Ego Jospertus archipresbiter scripsit dadavit die sabatto kalendas novembris anno VIIII regnante Karlo rege