Charter Document - 02140090

Charter Document - 02140090


Charter Number: 02140090
Cartulary Title: Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 0905
Date type: Internal, Calendar, Regnal
Resource Link(s): CCE: cartae cluniacenses electronicae

Charter:

Domino fratribus Stephano et uxore sua Girbergane hemtores ego quidem in Dei nomen Azo et uxor sua Hildeardis venditores vendimus nos vobis ad die presente aliquid de res nostras qui sunt sitas in pago Lucdunense in fine Pistriacense in villa Tarbonato Es curtilus in ipsa villa qui terminat a mane via publica a medium die fluvio Saalla a sero terra ad ipso emptore a cercio terra de ipsa hereditate Infra istas terminaciones ipso curtilo et alias res que ad ipso curtilo aspiciunt vel aspicere videtur quiquit de genitore meo mihi advenit ac sunt campis pratis silvis aquis aquarumque decursibus omnia et in omnibus totum ad integrum vobis vendimus tradimus atque transfundimus secundum legem nostram salicam et accepimus de vobis precium sicut inter nos convenit adque complacuit valente solidos X et de nostro jure in vestram tradimus dominationem abendi dandi seu liceat commutandi Si quis vero quod fieri minime credo si nos ipsi aut ullus homo vel ulla emissa persona qui contra hac vendicione ista aliquit agere vel calumniare presumserit non valeat vindicare quod petit sed inferat ei cui tentat una cum fisco auri libra I coactus componat et ec vendicio ista omnique tempore firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa Actum Matisconum civitate S Azo et uxor sua Ildeardis qui vindicione ista fieri et firmare rogaverunt S Wangesio qui consensit S Leutaldo comiti S Ramnulfo S Rocconi S Remigio S Saliconi S Euvrard S alio Evrard S Grimald S Stephano S Stadfredo S Leudbald S Astrald S Lanbert Noticia seu wirpituria qualiter veniens at Matisconum civitate ante Leutaldo comite necnon et aliis bonis ominibus qui ibidem aderant Ramnulfo Rocconi Saliconi Evrard alio Evrard Remigio Grimal Waningo Framnald Stephano Azo necnon [] ominibus qui ibidem aderant veniens homo nomine Azo et revestivit Stephano de ipso alodo quod suprascriptum est per suum andelangum secundum legem salicam et se exitum inde fecit Ego Anastasius presbiter scripsi datavi die sabbato IIII nonas novembris anno VII regnante Ludwico imperatore filium Bosoni