Charter Document - 02140087
Charter Number: | 02140087 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0904 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Dulcissima filiola nostra nomine Rotel ego enim in Dei nomine Otbertus et uxsor sua Utulgardis dum pro amore et dulcitudine tua et pobter quod de sacro fonte Sancti Joanni te suscepimus donamus tibi a die presente aliquid de res nostras qui sun sitas in pago Matisconens in agro Rofiacens in ipsa villa ubit vocat in Colonias et es campus qui terminat de uno latus terra Estevenono et de alio latus at Ragenario et de uno fronte terra Sancto Petro de alio fronte terra Wilmerane et abet in longo perticas agripinales XV et in quisque fronte perticas V Infra ista terminacione vel perticacione at integrum tibi donamus tradimus atque transfundimus et nullum contradicentem Si quis vero si ego nos ipse aut ullus de heredibus meis aut ullus homo aut ulla emissa persona opposita qui contra hanc donacione ista inquietaverit venire aut agere tentare vel calumniare presumpserit non valeat vindicare quod repetit set inferamus tibi alicui tentat una cum tercia fisca auri uncia componat et presens donacio ista in te facta omnique tempore firma et stabilis permaneat cum stibulacione subnixa Actum Rofiago villa S Otbert et conjuge sua Utulgar qui donacione fieri et firmare rogaverunt S Obterio S Ragenerio S Elduso S Ragenbal S Arnulfo S Teoldus S Nadal Ego Girbaldus presbiter scribsit datavit die dominico anno VII regnante Carolo rege