Charter Document - 02140086
Charter Number: | 02140086 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 0904 |
Date type: | Internal, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
Dum Dominus omnipotens creator rex celestis celi et terre promisit juxta [quod] legitur masculum et feminam in conjugium copulare sociare conso[r]tium in Genesis ait Reliquit homo patrem et matrem et adherebit sibi uxorem suam Ita jam erant duo in carne uno [et in alio loco dictum] est Sed ergo quod Deus jungit homo non separat hanc igitur quod bonum factum felix prosperumve eveniat de dispensandis maritandisque ordinibus ad procreationibus liberorum casisque etiam donascio scripturarum sine pleniorem obteneat firmitatem Igitur itaque ego in Dei nomine ego Blicgario te dilectissima sponsa mea nomen Bertasia atque sponsavi tantum per voluntatem Dei vel parentorum nostrorum justa legem salicam et consuetudinem per solida et denario visus fuero esponsase et ab hanc die Christo propicio te in conjugem accipere cupio vel exorare Igitur dono tibi donatumque in perpetuum do in perpetuum ut permaneat esse volo ac est inprimis manso indominicato qui est in pago Kabilonense in fine Osonica in villa quod dicit Manciaco vocat inprimis dono tibi manso indominicato cum vinea et arboribus et exeo [et regresso] ipse mansus terminat de tres partes vias plupicas de quarto vero latus terra Udulgiso Infra istas terminaciones totum ad integrum tibi dono et alias res qui sunt in ipso pago Kabilonense in villa Corcellas vocat ac sunt curtiferis et desupra positis vineis campis pratis silvis pascuis fontis aquis aquarumque decursibus omnia et ex omnibus de ipsa villa Corcellas tantum quantum mihi advenerit medietatem tibi dono et dono tibi alias res in ipso pago jam superius nominato in villa Rogiaco vocant ac sunt curtiferis cum mansis casalis vineis cum arboribus exais cum regressibus campis vineis pratis silvis pascuis aquis aquarumque decursibus omnia et ex omnibus tam de paterno quam de materna et de qualecumque ingenio mihi obvenerit medietatem tibi dono et dono tibi mancipiis is nominibus Autardo et uxore sua cum infantis suis tres Godoberto cum uxore sua Allone et uxore sua Teulennis et Alerios Benedicto et uxore sua et infante uno Walderigo [] Eldebranno et uxore sua Berteria Ipsas mancipias nominatas cum omne [] vel conquire potuerint totum ad integrum tibi dono atque transfundo et donatio ista omnique tempore firma estabilis permaneat cum stipulacione subnixa Si quis vero minime credo si ego aut ullus de heredibus meis qui contra hanc donatione ista venire aut agere presumserit non valeat vindicare quod requirit sed ad me et heredes meos sed inferat auri libras III componat et inantea doto et donatio ista firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnixa Actum Mantiaco villa S Blicgario qui dotum vel donatione ista fieri et firmare rogavit S Teudo S Darido S Alteo S Warnario S Arigo S Garleu S Udulgiso et filio suo Teutbaldo et filia sua Vucasis S Benevento S Altasia S Bermundo S Rotgario S Warnario S Ainardos Ego Airoardus rogitus scripsit subscripsit Data in mense octuber anno septimo regnante Karlo rege