Charter Document - 02140081
Charter Number: | 02140081 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 0903 |
Date type: | Internal, Calendar, Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
More anticorum patrum cunctorumque civium lege Romanorum decretum est in orbe terrarum ut principes seculares legalia precepta servantes judicaria potestate falsa destruerent et recta perquirerent unde universo orbi notum debet esse quia residente cum obtimatibus suis domno Ebolo venerabili comite pridie iduum madii Pictavis civitate affuit ibi quidam advocatus Sancte Marie et Sancti Juniani ex Nobiliaco monasterio Gualdo nomine proclamans rectum judicium coram domno comite et princi[pi]bus suis de Aldeberto Lemovicensi qui cupiditatis face et seculari rabie silvam Sancte Marie que vulgo dicitur Boerecia prefato monasterio tam injuste tollebat domnus vero comes et cuncti illius proceres hoc audientes interrogaverunt eum quare hoc faceret Respondens ipse dixit se magnum rectum in hac re habere Tunc surgentes Pictavi pro amore Sancte Marie et Sancti Juniani jussio tamen comitis asseruerunt eum nunquam ab eis separare donec rectum judicium illic faceret protestantes omnes per ducentos vel CCC annos ipsum monasterium de hac re esse vestitum et quendam Leodegarium dono cuntorum fratrum ipsius loci hactenus eam justa possedisse Tunc Aldebertus principali judicio et legali examine constrictus inquisicio facta a suis qui illic aderant fidelibus recognovit se non bene egisse queque injuste abstulerat legaliter reddidit Unde necesse fuit tam abbati Garino quam et monachis ipsius loci seu Galdoni advocato quod hanc noticiam a se recipere deberent quod et manifestum est fecisse et his presentibus actum fuit Signum Ebbloni comitis Signum Maingaudi vicecomitis Signum Frotgarii Signum Aimerici Signum Begoni auditoris Signum Ucberti Signum Arlanni Signum Adraldi Signum Savarici Signum Arbaldi Signum Atthoni vicecomitis Signum Amalrici Signum Reinfardi vicarii Signum Rainarii amanuensis Data in mense madio anno VI regnante Karlo rege Emmo rogitus scripsit