Charter Document - 02140078
Charter Number: | 02140078 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Chartes de l'Abbaye de Cluny |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 0902 |
Date type: | Internal, A.D., Regnal |
Resource Link(s): |
CCE: cartae cluniacenses electronicae |
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Hludovicus gratia Dei imperator augustus Omnium fidelium nostrorum presentium scilicet et futurorum noverit industria quoniam Willelmus inclytus dux et marchio nostram adiens excellentiam enixius postulavit quatenus quibusdam fidelibus nostris Bernardo scilicet ac Teutberto concederemus quod juste et legaliter esse videtur videlicet abbatiam in honore Sancti Martini dicatam qui nominatur Adamberta pertinentem de comitatu Lucdunensi conjacentem in pago Rodanensi cum omnibus juste et legaliter ad eam pertinentibus et sunt in totum mansi XXX una cum familiis utriusque sexus omnia omnino in integrum quod fieri legaliter potest per preceptum nostre auctoritatis Cujus precibus assensum prebentes hoc serenitatis nostre preceptum fieri decrevimus per quod predicti fideles nostri Teutbertus ea omnia que superius comprehensa sunt ac dictus Bernardus futuris temporibus possidere valeant quod juste est et legaliter una cum servis et ancillis utriusque vineis pratis casis pascuis sylvis campis aquis aquarumve decursibus Hec omnia supradicta predictis fidelibus nostris concedimus et in ejus tradimus dominationem quod fieri potest legaliter ut quidquid exinde facere voluerint potestatem habeant videlicet vendendi cedendi donandi commutandi et heredibus suis libere relinquendi remota totius potestatis inquietudine Et ut verius habeatur manu propria firmavimus et anuli nostri jussimus assignari Signum domni Hludovici serenissimi imperatoris augusti Arnulfus notarius ad vicem Ragenfridi archiepiscopi recognovi Dato III idus novembris anno Domini DCCCCII indictione V anno II imperante domno Ludovico imperatore actum Vienne publice in Dei nomine feliciter Amen